Multa in hoc servanda: primum omnium, quae patia-
|
17.103.1
|
tur coitum talem arbor et cuius arboris. varie quoque
|
|
et non isdem in partibus subest omnibus sucus. vitibus
|
|
ficisque media siccior<a> et e summa parte conceptus; ideo
|
|
illinc surculi petuntur. oleis circa media sucus, inde et
|
5
|
surculi; cacumina sitiunt. facillime coalescunt quibus ea-
|
104.1
|
dem corticis natura quaeque pariter florentia eiusdem
|
|
horae cognationem sucorumque societatem habent. lenta
|
|
res, quotiens umidis repugnant sicca, mollibus corticum
|
|
duri. reliqua observatio, ne fissura in nodo fiat—re-
|
5
|
pudiat quippe advenam inhospitalis duritia—, ut in parte
|
|
nitidissima, ne longior multo tribus digitis, ne obliqua,
|
|
ne tralucens. Vergilius e cacumine inseri vetat, cer-
|
105.1
|
tumque est ab umeris arborum orientem aestivum spec-
|
|
tantibus surculos petendos, et e feracibus et e germine
|
|
novello, nisi vetustae arbori inserantur; ii enim robustio-
|
|
res esse debent. praeterea ut praegnates, hoc est ger-
|
5
|
minatione turgentes et qui parere illo speraverint anno,
|
|
bimi utique nec tenuiores digito minimo. inseruntur au-
|
106.1
|
tem et inversi, cum id agitur, ut minor altitudo in lati-
|
|
tudinem se fundat. ante omnia gemmantes nitere conve-
|
|
niet; nihil usquam ulcerosum aut retorridum spei favet.
|
|
medulla calami commissurae in matre ligni corticisque
|
5
|
iungatur, id enim satius quam foris cortici aequari. calami
|
|
exacutio medullam ne nudet, tamen tenui fistula detegat.
|
|
fastigatio levi descendat cuneo tribus non ampliore digitis,
|
|
quod facillime contingit tinctum aqua radentibus. ne ex-
|
107.1
|
acuatur in vento, ne cortex a ligno decedat alterutri.
|
|
calamus ad corticem usque suum deprimatur. ne luxetur,
|
|
dum <d>eprimitur, neve cortex replicetur in rugas. ideo
|
|
lacrimantes calamos inseri non oportet, non, Hercules,
|
5
|
magis quam aridos, quia illo modo labat umore nimio
|
|
cortex, hoc vitali defectu non umescit neque concorpora-
|
|
tur. id etiam religionis servant, ut luna crescente, ut
|
108.1
|
calamus utraque deprimatur manu. et alioqui hoc in opere
|
|
duae simul manus minus nituntur, necessario tempera-
|
|
mento. validius demissi tardius ferunt, fortius durant,
|
|
contraria ex diverso. ne hiscat nimium rima laxeque ca-
|
5
|
piat, aut ne parum et exprimat aut conpressum necet;
|
|
hoc maxime cavendum in praevalide accipientis trunco.
|
109.1
|
<ut> media fissura relinquat<ur>, quidam vestigio fissurae falce
|
|
in truncis facto salice praeligant marginem ipsum, postea
|
|
cuneo findunt continente vinculo libertatem dehiscendi.—
|
|
(quaedam in planta<r>io insita eodem die transferuntur).—
|
5
|
si crassior truncus inseratur, inter corticem et lignum
|
|
inseri melius, cuneo optime osseo, cort<ex n>e rumpatur,
|
|
laxato. cerasi libro dempto finduntur. hae solae et post
|
110.1
|
brumam inseruntur. dempto libro habent veluti lanugi-
|
|
nem, quae si conprehendit insitum, putrefacit. <v>inc<u>lum
|
|
cuneo adact<o> utilissime adstringitur. inserere aptissimum,
|
|
quam proxime terrae patiatur nodorum truncique ratio.
|
5
|
eminere calami VI digitorum longitudine non amplius debent.
|
111.1
|
Cato argillae vel cretae harenam fimumque bubulum ad-
|
|
miscet atque ita usque ad lentorem subigi iubet idque
|
|
interponi et circumlini. ex iis, quae commentatus est,
|
|
facile apparet illa aetate inter lignum et corticem nec
|
5
|
alio modo inserere solitos aut ultra latitudinem II digito-
|
|
rum calamos demittere. inseri autem praecipit pira ac
|
|
mala per ver et post solstitium diebus L <et> post vinde-
|
|
miam, oleas autem et ficos per ver tantum, luna sitiente,
|
112.1
|
[hoc est sicca] praeterea post meridiem ac sine vento
|
|
austro. mirum quod non contentus insitum munisse, ut
|
|
dictum est, et caespite ab imbre frigoribusque protexisse
|
|
ac mollibus bifidorum viminum fasc<ii>s, lingua bubula—
|
5
|
herbae id genus est—insuper optegi iubet eamque in-
|
|
ligari opertam stramentis. nunc abunde arbitrantur paleato
|
|
luto sarcire <et> libro II digitos insito exstante. verno in-
|
113.1
|
serentes tempus urguet, incitantibus se gemmis praeter-
|
|
quam in olea, cuius diutissime oculi parturiunt, minimum-
|
|
que suci habet sub cortice, qui nimius insitis nocet.
|
|
punica vero et ficum qua<e>que alia sicca sunt recrastinare
|
5
|
minime utile. pirum vel florentem inserere licet et in
|
114.1
|
Maium quoque mensem protendere insitiones. quod si
|
|
longius adferantur pomorum calami, rapo infixo<s> optime
|
|
custodire sucum arbitrantur, servari inter duos imbrices
|
|
iuxta rivos vel piscinas utrimque terra obstructos, vi-
|
5
|
tium vero in scrobibus siccis stramento opertos ac deinde
|
|
terra obrutos, ut cacumine exstent.
|
|