Quae genera olearum et in quo genere terrae 17.128.1
iuberet seri quoque spectare oliveta, diximus in ratione
olei. Mago in colle et siccis et argilla inter autumnum
et brumam seri iussit, in crasso aut umido aut subriguo
so<lo> a messe ad brumam. quod praecepisse eum Africae 5
intellegitur. Italia quid<e>m nunc vere maxime seri<t>. sed
si et autumno libeat, post aequinoctium XL diebus ad ver-
giliarum occasum IIII soli dies sunt, quibus seri noceat.
Africae peculiare, quod in oleastro e<a>s inserit quadam 129.1
aeternitate, cum senescant, proxima adoption<e> virga emissa
atque ita alia arbore ex eadem iuvenescente iterumque et
quotiens opus sit, ut aevis eadem oliveta constent. inse-
ritur autem oleaster calamo et inoculatione. 5