Quae genera olearum et in quo genere terrae
|
17.128.1
|
iuberet seri quoque spectare oliveta, diximus in ratione
|
|
olei. Mago in colle et siccis et argilla inter autumnum
|
|
et brumam seri iussit, in crasso aut umido aut subriguo
|
|
so<lo> a messe ad brumam. quod praecepisse eum Africae
|
5
|
intellegitur. Italia quid<e>m nunc vere maxime seri<t>. sed
|
|
si et autumno libeat, post aequinoctium XL diebus ad ver-
|
|
giliarum occasum IIII soli dies sunt, quibus seri noceat.
|
|
Africae peculiare, quod in oleastro e<a>s inserit quadam
|
129.1
|
aeternitate, cum senescant, proxima adoption<e> virga emissa
|
|
atque ita alia arbore ex eadem iuvenescente iterumque et
|
|
quotiens opus sit, ut aevis eadem oliveta constent. inse-
|
|
ritur autem oleaster calamo et inoculatione.
|
5
|