Mago idem amygdalas ab occasu arcturi ad bru- 17.131.1
mam seri iubet, pira non eodem tempore omnia, quoniam
neque floreant e<o>dem, oblonga aut rotunda ab occasu ver-
giliarum ad brumam, reliqua genera media hieme ab
occasu sagittae, subsolanum aut septentrionis spectantia, 5
laurum ab occasu aquilae ad occasum sagittae. conexa enim
de tempore serendi <inserendi>que ratio est. vere et au- 132.1
tumno id magna ex parte fieri decrevere. est et alia hora
circa canis ortus, paucioribus nota, quoniam non omni-
bus locis pariter utilis intellegitur, sed haud omittenda
nobis non tractus alicuius rationem, verum naturae totius 5
indagantibus. in Cyrenaica regione sub etesiarum flatu 133.1
conserunt, nec non et in Graecia, oleam maxime in La-
conia. C<oo>s insula et vites tunc serit, ceteri apud Grae-
cos inoculare et inserere non dubitant, sed arbores non
serunt. plurimumque in eo locorum natura pollet; nam- 5
que in Aegypto omni serunt mense et ubicumque imbres
aestivi sunt, ut in India et Aethiopia, necessario post haec
autumno seruntur arbores. ergo tria tempora ea- 134.1
dem germinationis, ver et canis arcturique ortus. neque
enim animalium tantum est ad coitus aviditas, sed multo
maior est terrae ac satorum omnium libido, qua tempestive
uti plurimum interest conceptus, peculiare utique in in- 5
sitis, cum sit mutua cupiditas utrimque coeundi. qui ver 135.1
probant, ab aequinoctio statim admittunt, praedicantes ger-
mina parturire, ideo faciles corticum esse conplexus. qui
praeferunt autumnum, ab arcturi ortu, quoniam statim
radicem quandam capiant et ad ver parata veniant atque 5
non protinus germinatio auferat vires. quaedam tamen
statutum tempus anni habent ubique, ut cerasi et amygda-
lae circa brumam serendi vel inserendi. de pluribus loco-
rum situs optime iudicabit. frigida enim et aquosa verno
conseri oportet, sicca et calida autumno. communis 136.1
quidem Italiae ratio tempora ad hunc modum distribuit:
moro ab idibus Februariis in aequinoctium, piro autumnum,
ita ut brumam XV ne minus diebus antecedant, malis
aestivis et cotoneis, item sorbis, prunis, post mediam hie- 5
mem in idus Februarias, siliquae Graecae et persicis ante
brumam per autumnum, nucibus iuglandi et pineae et
abellanae et Graecae atque castaneae a kal. Martiis <ad>
idus easdem, salici et genistae circa Martias kal. hanc
in siccis semine, illam in umidis virga seri diximus. 10