Mago idem amygdalas ab occasu arcturi ad bru-
|
17.131.1
|
mam seri iubet, pira non eodem tempore omnia, quoniam
|
|
neque floreant e<o>dem, oblonga aut rotunda ab occasu ver-
|
|
giliarum ad brumam, reliqua genera media hieme ab
|
|
occasu sagittae, subsolanum aut septentrionis spectantia,
|
5
|
laurum ab occasu aquilae ad occasum sagittae. conexa enim
|
|
de tempore serendi <inserendi>que ratio est. vere et au-
|
132.1
|
tumno id magna ex parte fieri decrevere. est et alia hora
|
|
circa canis ortus, paucioribus nota, quoniam non omni-
|
|
bus locis pariter utilis intellegitur, sed haud omittenda
|
|
nobis non tractus alicuius rationem, verum naturae totius
|
5
|
indagantibus. in Cyrenaica regione sub etesiarum flatu
|
133.1
|
conserunt, nec non et in Graecia, oleam maxime in La-
|
|
conia. C<oo>s insula et vites tunc serit, ceteri apud Grae-
|
|
cos inoculare et inserere non dubitant, sed arbores non
|
|
serunt. plurimumque in eo locorum natura pollet; nam-
|
5
|
que in Aegypto omni serunt mense et ubicumque imbres
|
|
aestivi sunt, ut in India et Aethiopia, necessario post haec
|
|
autumno seruntur arbores. ergo tria tempora ea-
|
134.1
|
dem germinationis, ver et canis arcturique ortus. neque
|
|
enim animalium tantum est ad coitus aviditas, sed multo
|
|
maior est terrae ac satorum omnium libido, qua tempestive
|
|
uti plurimum interest conceptus, peculiare utique in in-
|
5
|
sitis, cum sit mutua cupiditas utrimque coeundi. qui ver
|
135.1
|
probant, ab aequinoctio statim admittunt, praedicantes ger-
|
|
mina parturire, ideo faciles corticum esse conplexus. qui
|
|
praeferunt autumnum, ab arcturi ortu, quoniam statim
|
|
radicem quandam capiant et ad ver parata veniant atque
|
5
|
non protinus germinatio auferat vires. quaedam tamen
|
|
statutum tempus anni habent ubique, ut cerasi et amygda-
|
|
lae circa brumam serendi vel inserendi. de pluribus loco-
|
|
rum situs optime iudicabit. frigida enim et aquosa verno
|
|
conseri oportet, sicca et calida autumno. communis
|
136.1
|
quidem Italiae ratio tempora ad hunc modum distribuit:
|
|
moro ab idibus Februariis in aequinoctium, piro autumnum,
|
|
ita ut brumam XV ne minus diebus antecedant, malis
|
|
aestivis et cotoneis, item sorbis, prunis, post mediam hie-
|
5
|
mem in idus Februarias, siliquae Graecae et persicis ante
|
|
brumam per autumnum, nucibus iuglandi et pineae et
|
|
abellanae et Graecae atque castaneae a kal. Martiis <ad>
|
|
idus easdem, salici et genistae circa Martias kal. hanc
|
|
in siccis semine, illam in umidis virga seri diximus.
|
10
|