Harundo etiamnum dilutiore quam hae solo gau- 17.144.1
det. seritur bulbo radicis, quod alii oculum vocant, do-
drantali scrobe, intervallo II pedum et semipedis, refici-
turque ex sese vetere harundineto exstirpato, quod utilius
repertum quam castrare, sicut antea. namque inter se ra- 5
dices serpunt mutuoque discursu necantur. tempus con- 145.1
serendi, priusquam oculi harundinum intumescant, ante
kal. Martias. crescit ad brumam usque desinitque, cum
durescere incipit. hoc signum tempestivam habet caesu-
ram. et hanc autem, quotiens et vineam, fodiendam pu- 5
tant. seritur et traversa, non alte terra condita, erum-
puntque e singulis oculis totidem plantae. seritur et de- 146.1
plantata pedali sulco, binis obrutis gemmis, ut tertius
nodus terram attingat, prono cacumine, ne rores conci-
piat. caeditur decrescente luna. vineis anno siccata utilior
quam viridis. 5