Hos ergo in surculis nodos, cum seruntur, me- 17.154.1
dios secare oportet ita, ne profluat medulla. et in fico
quidem dodrantales, paxilli<s> solo patefacto, seruntur sic,
ut descendant quae proxima arbori fuerint, II oculi extra
terram emineant. oculi autem in arborum surculis pro- 5
prie vocantur, unde germinantur. hac de causa et in 155.1
plantariis aliquando eodem anno ferunt, quo fuere laturi
fructus in arbore, cum tempestive sati praegnates inchoa-
tos conceptus aliubi pariunt. ita satas ficos tertio anno
transferre facile. hoc pro senescendi celeritate adtributum 5
huic arbori, ut citissime proveniat.