De reliquo cultu vehementer ambigitur. pleri-
|
17.188.1
|
que aestate tota post singulos rores confodi iubent vineam,
|
|
alii vetant gemmantem; decuti enim oculos tractuque in-
|
|
trantium deteri, et ob id arcendum procul omne quidem
|
|
pecus, sed maxime lanatum, quoniam facillime auferat
|
5
|
gemmas. inimicos et pubescente uva rastros, satisque esse
|
|
vineam ter anno confodi, ab aequinoctio verno ad vergi-
|
|
liarum exortum et canis ortu et nigrescente acino. quidam
|
189.1
|
ita determinant: veterem semel a vindemia ante brumam,
|
|
cum alii ablaqueare et stercorare satis put<e>nt, iterum ab
|
|
idibus Aprilibus, antequam concipiat, hoc est in VI idus
|
|
Maias; dein prius quam florere incipiat et cum defloruerit
|
5
|
et variante se uva. peritiores adfirmant, si iusto saepius
|
|
fodiatur, in tantum tenerescere acinos, ut rumpantur.
|
|
quae fodiantur, ante ferventes horas diei fodiendas con-
|
|
venit, sicuti lutum neque arare neque fodere, fossione
|
|
pulverem excitatum contra soles nebulasque prodesse.
|
10
|