Rigua aestivis vaporibus utilia, hieme inimica, 17.249.1
autumno varie et e natura soli, quippe cum vindemiator
Hispaniarum stagnante solo uvas demetat. cetero maiore
in parte orbis etiam pluvias autumni aquas derivare con-
venit. circa canis ortum rigua maxime prosunt ac ne 5
tum quidem nimia, quoniam inebriatis radicibus nocent.
et aetas modum temperat, novellae enim minus sitiunt.
desiderant autem maxime rigari quae adsuevere, contra
siccis locis genita non expetunt umorem nisi necessarium.