Iugum vocabatur, quod uno iugo boum in die
|
18.9.1
|
exarari posset; actus, in quo boves agerentur cum aratro
|
|
uno impetu iusto. hic erat CXX pedum duplicatusque in
|
|
longitudinem iugerum faciebat. dona amplissima impera-
|
|
torum ac fortium civium quantum quis uno die plurimum
|
5
|
circumaravisset, item quartarii farris aut heminae, confe-
|
|
rente populo. cognomina etiam prima inde: Pilumni, qui
|
10.1
|
pilum pistrinis invenerat, Pisonis a pisendo, iam Fabio-
|
|
rum, Lent<ul>orum, Ciceronum, ut quisque aliquod optime
|
|
genus sereret. Iuniorum <e> familia Bubulcum nominarunt,
|
|
qui bubus optime utebatur. quin et in sacris nihil reli-
|
5
|
giosius conf<a>rreationis vinculo erat, novaeque nuptae far-
|
|
reum praeferebant. agrum male colere censorium probrum
|
11.1
|
iudicabatur, atque, ut refert Cato, cum virum <bonum>
|
|
laudantes bonum agricolam bonumque colonum dixissent,
|
|
amplissime laudasse existimabantur. hinc et locupletes
|
|
dicebant loci, hoc est agri, plenos. pecunia ipsa a pecore
|
5
|
appellabatur. etiam nunc in tabulis censoriis pascua di-
|
|
cuntur omnia, ex quibus populus reditus habet, quia diu
|
|
hoc solum vectigal fuerat. multatio quoque non nisi ovium
|
|
boumque inpendio dicebatur, n<o>n omittenda priscarum
|
|
legum benivolentia: cautum quippe est, ne bovem prius
|
10
|
quam ovem nominaret, qui indiceret multam. ludos boum
|
12.1
|
causa celebrantes Bubetios vocabant. Servius rex ovium
|
|
boumque effigie primum aes signavit. frugem quidem
|
|
aratro quaesitam furtim noctu pavisse ac secuisse puberi
|
|
XII tabulis capital erat, suspensumque Cereri necari
|
5
|
iubebant gravius quam in homicidio convictum, inpubem
|
|
praetoris arbitratu verberari noxiamve duplionemve decerni.
|
13.1
|
iam distinctio honosque civitatis ipsius non aliunde erat.
|
|
rusticae tribus laudatissimae eorum, qui rura haberent,
|
|
urbanae vero, in quas transferri ignominia esset, desidiae
|
|
probro. itaque quattuor solae erant, a partibus urbis, in
|
5
|
quis habitabant, Suburana, Palatina, Collina, Esquilina.
|
|
nundinis urbem revisitabant et ideo comitia nundinis ha-
|
|
bere non licebat, ne plebes rustica avocaretur. quies som-
|
14.1
|
nusque in stramentis erat. gloriam denique ipsam a farris
|
|
honore adoriam appellabant. equidem ipsa etiam verba
|
|
priscae significationis admiror; ita enim est in commen-
|
|
tariis pontificum: "Augurio canario agendo dies
|
5
|
constituantur, priusquam frumenta vaginis ex-
|
|
eant <n>e<c> antequam in vaginas perveniant."
|
|