Cato inter prima spectari iubet, ut solum sua virtute 18.28.1
valeat qua dictum est positione, ut operariorum copia
prope sit oppidumque validum, ut navigiorum evectus vel
itinerum, ut bene aedificatus et cultus. in quo falli pleros-
que video; segnitiem enim prioris domini pro emptore 5
esse arbitra<n>tur. nihil est damnosius desert<o> agro. itaque
Cato, de bono domino melius emi, nec temere contem-
nendam alienam disciplinam, agroque ut homini, quamvis
quaestuosus sit, si tamen et sumptuosus, non multum
superesse. ille in agro quaestuosissimam iudicat vitem, 29.1
non frustra, quoniam ante omnia de inpensae ratione cavit;
proxime hortos irriguos, nec id falso, si sub oppido sint;
et prata antiqui parata dixere, idemque Cato interro-
gatus, quis esset certissimus quaestus, respondit: "si bene 5
pascas;" qui proximus: si "<s>at bene." summa omnium 30.1
in hoc spectando fuit, ut fructus is maxime probaretur,
qui quam minimo inpendio constaturus esset. hoc ex
locorum occasione aliter alibi decernitur. eodemque per-
tinet, quod agricolam vendacem esse oportere dixit, fundum 31.1
in adulescentia conserendum sine cunctatione, <a>edificandum
non nisi consito agro, tunc quoque cunctanter, optimum-
que est, ut volgo dixere, aliena insania frui, sed ita, ut
villarum tutela non sit oneri. eum tamen, qui bene habitet, 5
saepius ventitare in agrum, frontemque domini plus prod-
esse quam occipitium non mentiuntur.