Frumenti ipsius totidem genera per tempora 18.49.1
satu divisa: hiberna, quae circa vergiliarum occasum sata
terra per hiemem nutriuntur, ut triticum, hordeum; aestiva,
quae aestate ante vergiliarum exortum seruntur, ut milium,
panicum, sesama, <h>orminum, irio, Italiae dumtaxat ritu. 5
alioquin in Graecia et in Asia omnia a vergiliarum occasu
seruntur, quaedam autem utroque tempore in Italia, ex
his quaedam et tertio veris. aliqui verna milium, pani- 50.1
cum, lentem, cicer, alicam appellant, sementiva autem
triticum, hordeum, fabam, rapam. et in tritici genere
pars aliqua pabuli est quadripedum causa sati, ut farrago,
et in leguminibus, ut vicia; ad communem quadripedum 5
hominumque usum lupinum.