Tritici genera plura, quae fecere gentes. Ita- 18.63.1
lico nullum equidem comparaverim candore ac pondere,
quo maxime decernitur. montanis modo comparetur Italiae
agris externum, in quo principatum tenuit Boeotia, dein
Sicilia, mox Africa. tertium pondus erat Thracio, Syrio, 5
deinde et Aegyptio, athletarum [cum] decreto, quorum
capacitas iumentis similis quem diximus ordinem fecerat.
Graecia et Ponticum laudavit, quod in Italiam non perve-
nit. ex omni autem genere grani praetulit dracontian et 64.1
st<rangi>an et Selinusium argumento crassissimi calami. ita-
que pingui solo haec genera adsignabat. levissimum et
maxime inane speudian, tenuissimi calami, in umidis seri
iubebat, quoniam multo egeret alimento. haec fuere sen- 65.1
tentiae Alexandro Magno regnante, cum clarissima fuit
Graecia atque in toto orbe terrarum potentissima, ita ta-
men ut ante mortem eius annis fere CXLV Sophocles
poeta in fabula Triptolemo frumentum Italicum ante cuncta 5
laudaverit, ad verbum tralata sententia: "et fortunatam
Italiam frumento serere candido." quae laus pecu-
liaris hodieque Italico est; quo magis admiror posteros
Graecorum nullam mentionem huius fecisse frumenti.