Tritici semine avidius nullum est nec quod 18.85.1
plus alimenti trahat. siliginem proprie dixerim tritici de-
licias candore si<v>e virtute si<v>e pondere. conveniens umi-
dis tractibus, quales Italiae sunt et Galliae Comatae, sed
trans Alpes in Allobrogum tantum Remorumque agro per- 5
tinax, in ceteris ibi partibus biennio in triticum transit.
remedium, ut gravissima quaeque grana eius serantur.
e siligine lautissimus panis pistrinarumque opera lau- 86.1
datissima. praecellit in Italia, si Campana Pisis natae
misceatur. rufior illa, at Pisana candidior ponderosiorque
cretacea. iustum est e grano Campanae, quam vocant
castratam, e modio redire sextarios IV siliginis vel e gre- 5
gali sine castratura sextarios V, praeterea floris semodium 87.1
et cibarii, quod secundarium vocant, sextarios IV, furfuris
sextarios totidem, e Pisana autem siliginis sextarios V,
cetera paria sunt. Clusina Arretinaque etiamnum sextarios
siliginis ad<i>ciunt, in reliquis pares. si vero pollinem fa- 5
cere libeat, XVI pondo panis redeunt et cibarii III furfu-
rumque semodius. molae discrimine hoc constat. nam quae
sicca moluntur, plus farinae reddunt, quae salsa aqua sparsa,
candidiorem medullam, verum plus retinent in furfure.
farinam a farre dictam nomine ipso apparet. siligineae 88.1
farinae modius Gallicae XX libras panis reddit, Italicae
duabus tribusve amplius in artopticio pane. nam furna-
ceis binas adiciunt libras in quocumque genere.