Pistura non omnium facilis, quippe Etruria spi-
|
18.97.1
|
cam farris tosti pisente pilo praeferrato fistula serrata et
|
|
stella intus denticulata, ut, si inte<n>ti pisant, concidantur
|
|
grana ferrumque frangatur. maior pars Italiae nudo utitur
|
|
pilo, rotis etiam, quas aqua verset, obiter et mola. de
|
5
|
ipsa ratione pisendi Magonis proponemus sententiam:
|
|
triticum ante perfundi aqua multa iubet, postea evalli,
|
98.1
|
dein sole siccatum <in> pila repeti, simili modo hordeum.
|
|
huius sextarios XX spargi II sextariis aquae. lentem tor-
|
|
reri prius, dein cum furfuribus leviter pisi aut addito in
|
|
sextarios XX lateris crudi frusto et harenae semodio. ervi-
|
5
|
liam iisdem modis, quibus lentem. ses<a>mam in calida ma-
|
|
ceratam exporrigi, dein confricari et frigida mergi, ut
|
|
paleae fluctuentur, iterumque exporrigi in sole super lintea,
|
|
quod nisi festinato peragatur, lurido colore mucescere. et
|
99.1
|
ipsa autem, quae evalluntur, variam pistrinarum rationem
|
|
habent. acus vocatur, cum per se pisitur spica tantum,
|
|
aurificum ad usus, si vero in area teritur cum stipula,
|
|
palea, in maiore terrarum parte ad pabula iumentorum.
|
5
|
mili et panici et ses<a>mae purgamenta adpludam vocant et
|
|
alibi aliis nominibus.
|
|