Ciceris natura est gigni cum salsilagine, ideo 18.124.1
solum urit nec nisi madefactum pridie seri debet. diffe-
rentiae plures, magnitudine, colore, figura, sapore. est
enim arietino capit<i> simile, unde ita appellatur, album
nigrumque; est et columbinum, quod alii Venerium appel- 5
lant, candidum, rotundum, leve, arietino minus, quod religio
pervigiliis adhibet. est et cicercula minuti ciceris, inae-
qualis, angulosi, veluti pisum, dulcissimum autem id quod
ervo simillimum, firmiusque quod nigrum et rufum quam
quod album. 10