Civitas Africae in mediis harenis petentibus
|
18.188.1
|
Syrtis Leptimque Magna<m> vocatur Tacape, felici super
|
|
omne miraculum riguo solo. ternis fere milibus passuum
|
|
in omnem partem fons abundat, largus quidem, sed cer-
|
|
tis horarum spatiis dispensatur inter incolas. palmae ibi
|
5
|
praeg<r>andi subditur olea, huic ficus, fico punica, illi vitis,
|
|
sub vite seritur frumentum, mox legumen, deinde olus,
|
|
omnia eodem anno, omniaque aliena umbra aluntur. qua-
|
189.1
|
terna cubita eius soli in quadratum, nec ut a porrectis
|
|
metiantur digitis, sed in pugnum contractis, quaternis de-
|
|
nariis venundantur. super omnia est bifera vite bis anno
|
|
vindemiare. et nisi multiplici partu exinaniatur ubertas,
|
5
|
pereant luxuria singuli <f>ructus. nunc vero toto anno me-
|
|
titur aliquid, constatque fertilitati non occurrere homines.
|
|
aquarum quoque differentia magna riguis. est in Narbo-
|
190.1
|
nensi provincia nobilis fons Orgae nomine. in eo herbae
|
|
nascuntur in tantum expetitae bubus, ut mersis capitibus
|
|
totis eas quaerant. sed illas in aqua nascentes certum
|
|
est non nisi imbribus ali. ergo suam quisque terram
|
5
|
aquamque noverit.
|
|