Maximam huius loci partem stercorationis optinet 18.192.1
ratio, de qua et priore diximus volumine. hoc tantum
<n>emin<i> inconpe<rt>um est, nisi stercorato seri non oportere,
quamquam et huic leges sunt propriae. milium, panicum,
rapa, napus nisi in stercorato ne serit<o>r. non stercorato 5
frumentum potius quam hordeum seritor. item in nova-
libus, tametsi in illis fabam seri volunt, eandem ubicum-
que quam recentissime stercorato solo. autumno aliquid 193.1
saturus Septembri mense fimum in agr<o acer>vet, post im-
brem utique. si verno erit saturus, per hiemem fimum
disponat. iustum est vehes XVIII iugero tribui, disper-
gere <c>avet<o>, priusquam ares. at iacto semine, si haec 5
omissa sit stercoratio, sequens est, priusquam saria<s>, <ut>
<fimi ex aviariis seminis vice spargas> ante pulverem. quod 194.1
ut hanc quoque curam determinemus, iustum <m>e<n>s<e> sin-
gulas vehes fimi redire in singulas pecudes minores, in
maiores denas. nisi contingat hoc, male substravisse pecori
colonum appareat. sunt qui optime stercorari putent sub 5
diu retibus inclusa pecorum mansione. ager si non ster-
cor<e>tur, alget; si nimium stercoratus est, aduritur, satius-
que est id saepe quam supra modum facere. quo calidius
solum est, eo minus addi stercoris ratio est.