Serere in iugera temperato solo iustum est tri- 18.198.1
tici aut siliginis modios V, farris aut seminis, quod fru-
menti genus ita appellamus, X, hordei VI, fabae quinta
amplius quam tritici, viciae VII, ciceris et cicerculae et
pisi III, lupini X, lentis III—sed hanc cum fimo arido 5
seri volunt—, ervi VI, siliciae VI, passiolorum IIII, pabuli
XX, milii, panici sextarios IIII, pingui solo plus, gracili
minus. est et alia distinctio: in denso aut cretoso aut 199.1
uliginoso tritici aut siliginis modios VI, in soluta terra et
sicca et laeta IIII. macie enim solum, nisi rarum culmum
habeat, spicam minutam facit et inanem; pinguia arva ex
uno semine fruticem numerosum fundunt densamque sege- 5
tem ex raro semine <e>mittunt. ergo inter quattuor et sex 200.1
modios, pro natura soli quinta minus seri plusve prae-
cipiunt; item in consito aut clivoso, ut in macro. hoc
pertinet oraculum illud magno opere custodiendum: "Sege-
tem ne defru<d>es." adiecit his Attius in Praxidic<a>, ut 5
sereretur, cum luna esset in ariete, geminis, leone, libra,
aquario, Zoroastr<e>s sole scorpionis duodecim partes trans-
gresso, cum luna esset in tauro.