Primum omnium dierum ipsorum anni so- 18.207.1
lisque motus prope inexplicabilis ratio est, ad CCCLXV
adiciente a<n>no intercalario diei noctisque quadrantes. ita
fit, ut tradi non possint certa siderum tempora. accedit
confessa rerum obscuritas, nunc praecurrente nec paucis 5
diebus tempestatum significatu, quod προχειμάζειν Graeci
vocant, nunc postveniente, quod ἐπιχειμάζειν, et plerum-
que alias <cel>erius, alias tardius caeli effectu ad terram
deciduo: vulgo serenitate reddita confectum sidus audi-
mus. praeterea cum omnia haec statis sideribus caelo- 208.1
que adfixis constent, interveniunt motus stellarum, gran-
dinum, imbrium, et ipsi non levi effectu, ut docuimus,
turbantque conceptae spei ordinem. idque, <ne> nobis tan-
tum putemus accidere, et reliqua fallit animalia sagaciora 5
circa hoc, ut quo vita eorum constet, aestivasque alites
praeposter<i> aut praeproper<i> rigores necant, hibernas aestus.
ideo Vergilius errantium quoque siderum rationem edi- 209.1
scendam praecipit, admonens observandum frigidae Saturni
stellae transitum. sunt qui certissimum veris indicium
arbitrentur ob infirmitatem animalis papilion<e>s. <se>d eo
ipso anno, cum commentaremur haec, notatum est, pro- 5
ventum eorum ter repetito frigore extinctum advenasque
volucres a. d. VI. kal. Febr. spem veris adtulisse mox sae-
vissima hieme conflictatas. res anceps primum omnium 210.1
a caelo peti legem, deinde eam argumentis esse quaeren-
dam. super omnia est mundi convexitatis terrarumque
globi differentia, eodem sidere alio tempore aliis aperiente
se gentibus, quo fit, ut causa eius non isdem diebus ubi- 5
que valeat. addidere difficultatem et auctores diversis in
locis observando, mox etiam in isdem diversa prodendo.
tres autem fuere sectae, Chaldaea, Aegyptia, Graeca. his 211.1
addidit quartam apud nos Caesar dictator annos ad solis
cursum redigens <s>i<n>gulo<s> Sosigene perito scientiae eius
adhibito; et ea ipsa ratio postea conpert<o> errore correcta
est ita, <ut> duodecim annis continuis non intercalaretur, 5
quia coeperat <ad> sidera annus morari, qui prius antecede-
bat. et Sosigenes ipse trinis commentationibus—quam- 212.1
quam diligentior ceteris, non cessavit tamen addubitare
ipse semet corrigendo—<et> auctores prodidere ea, quos
praetexuimus volumini huic, raro ullius sententia cum alio
congruente. minus hoc in reliquis mirum, quos diversi 5
excusaverint tractus. eorum, qui in eadem regione disse- 213.1
dere, unam discordiam ponemus exempli gratia: occasum
matutinum vergiliarum Hesiodus—nam huius quoque
nomine exstat astrologia—tradidit fieri, cum aequinoc-
tium autumni conficeretur, Thales XXV die ab aequinoc- 5
tio, Anaximander XXXI, Euctemon <XLIIII, Eudoxus>
XLVIII. nos sequimur observationem Caesaris maxime; 214.1
haec erit Italiae ratio. dicemus autem et aliorum placita,
quoniam non unius terrae, sed totius naturae interpretes
sumus, non auctoribus positis—id enim verbosum est—,
sed regionibus. legentes tantum meminerint brevitatis gra- 5
tia, cum Attica nominata fuerit, simul intellegere Cycla-
das insulas; cum Macedonia, Magnesiam, Threciam; cum 215.1
Aegyptus, Phoenicen, Cyprum, Ciliciam; cum Boeotia, Lo-
cridem, Phocidem et finitimos semper tractus; cum Hel-
lespontus, Chersonesum et continentia usque Atho montem;
cum Ionia, Asiam et insulas Asiae; cum Peloponnesus, 5
Achaiam et ad vesperam iacentes terras. Chaldaei Assy- 216.1
riam et Babyloniam demonstrabunt. Africam, Hispanias,
Gallias sileri non erit mirum; nemo enim observavit in
iis, qui proderet siderum exortus. non tamen difficili ra-
tione dinoscentur in illis quoque terris digestione circu- 5
lorum, quam in sexto volumine fecimus, qua cognatio
caeli non gentium modo, verum urbium quoque singula-
rum intellegitur. ergo ex iis terris, quas nominavimus, 217.1
sumpta convexitate circuli pertinentis ad quas quisque
quaeret terras, iidem erunt siderum exortus per omnium
circulorum pares umbras. indicandum et illud, tempestates
ipsas <c>ar<din>es suos habere quadrinis annis, et easdem non 5
magna differentia reverti ratione solis, octonis vero augeri
easdem, centesima revolvente se luna.