Varro in fabae utique satu hanc observationem
|
18.228.1
|
custodiri praecepit. alii plena luna serendam, lentim vero
|
|
a vicesima quinta ad tricesimam, viciam quoque iisdem
|
|
lunae diebus. ita demum sine limacibus fore. quidam pabuli
|
|
causa sic iubent seri, seminis autem vere.
|
5
|
Est et alia manifestior ratio mirabiliore naturae pro-
|
|
videntia, in qua Ciceronis sententiam ipsius verbis sub-
|
|
signabimus:
|
|
"Iam vero semper viridis semperque gravata
|
|
Lentiscus triplici solita est grandescere fetu
|
10
|
Ter fruges fundens tria tempora monstrat
|
|
arandi."
|
|
Ex his unum hoc erit idem et lino ac papaveri serendo.
|
229.1
|
Cato de papavere ita tradit: "Virgas et sarmenta, quae
|
|
tibi usioni supererunt, in segete comburito. ubi
|
|
eas combusseris, ibi papaver serito." silvestre in
|
|
miro usu est melle decoctum ad faucium remedia, visque
|
5
|
somnifera etiam sativo. et hactenus de hiberna semente.
|
|
Verum ut pariter omnis culturae quoddam
|
230.1
|
breviarium peragatur, eodem tempore conveniet arbores
|
|
stercorare, adcumulare item vineas—sufficit in iugerum
|
|
opera—et, ubi patietur loci ratio, arbusta ac vineas
|
|
putare, solum seminariis bipalio praeparare, incilia aperire,
|
5
|
aquam de agro pellere, torcular lavare et recondere. a kal.
|
231.1
|
Novemb. gallinis ova supponere nolito, donec bruma con-
|
|
ficiatur. in eum diem ternadena subicito aestate tota,
|
|
hieme pauciora, non tamen infra novena. Democritus
|
|
talem futuram hiemem arbitratur, qualis fuerit brumae
|
5
|
dies et circa eum terni; item solstitio aestatem. circa
|
|
brumam plerisque bis septe<ni> halcyonum fetura<e> vento-
|
|
rum quiete molliunt caelum. sed et in his et in aliis
|
|
omnibus ex eventu significationum intellegi sidera debe-
|
|
bunt, non ad dies utique praefinitos expectari tempesta-
|
10
|
tum vadimonia.
|
|