In hoc temporis intervallo res summa vitium 18.272.1
agitur decretorio uvis sidere illo, quod caniculam appel-
lavimus, unde carbunculare dicuntur ut quodam uredinis
carbone exustae. non conparantur huic malo grandines,
procellae quaeque umquam annonae intulere caritatem. 5
agrorum quippe mala sunt illa, carbunculus autem regio-
num late patentium, non difficili remedio, nisi calumniari
naturam rerum homines quam sibi prodesse mallent.
ferunt Democritum, qui primus intellexit ostenditque caeli 273.1
cum terris societatem, spernentibus hanc curam eius opulen-
tissimis civium, praevisa olei caritate futur<a> ex vergiliarum
ortu qua diximus ratione ostendemusque iam planius,
magna tum vilitate propter spem olivae coemisse in toto 5
tractu omne oleum, mirantibus qu<i> paupertatem quietem-
que doctrinarum ei sciebant in primis cordi esse, atque 274.1
ut apparuit causa et ingens divitiarum cursus, restituisse
mercedem anxiae et avid<a>e dominorum poenitentiae, con-
tentum probavisse opes sibi in facili, cum vellet, fore.
hoc postea Sextius e Romanis sapientiae adsectatoribus 5
Athenis fecit eadem ratione. tanta litterarum occasio est.
quas equidem miscebo agrestibus negotiis quam potero
dilucide atque perspicue.