Messis ipsa alibi tribulis in area, alibi equarum gressi- 18.298.1
bus exteritur, alibi perticis flagellatur. triticum quo serius
metitur, copiosius invenitur; quo celerius vero, hoc spe-
ciosius ac robustius. lex aptissima: "antequam granum
indurescat et cum iam traxerit colorem;" oraculum 5
vero: "biduo celerius messem facere potius quam
biduo serius." siliginis et tritici ea<de>m ratio in area
horreoque. far, quia difficulter excutitur, convenit cum
palea sua condi, et stipula tantum et aristis liberatur.
palea plures gentium pro feno utuntur. melior ea, quo 299.1
tenuior minutiorque et pulveri propior; ideo optima e
milio, proxima ex hordeo, pessima ex tritico, praeterquam
iumentis opere laborantibus. culmum saxosis locis, cum
inaruit, baculo frangunt substrat<uri> animalibus. si palea 5
defecit, et culmus teritur. ratio haec: maturius desectus, 300.1
muria dura sparsus, dein siccatus in manipulos convolvi-
tur atque ita pro feno bubus datur. sunt qui accendant
in arvo et stipulas, magno Vergili praeconio. summa
autem eius ratio, ut herbarum semen exurant. ritus di- 5
versos magnitudo facit messium et caritas operarum.