Diximus ut in media linia designaretur 18.331.1
umbilicus. per hunc medium transversa currat alia. haec
erit ab exortu aequinoctiali ad occasum aequinoctialem, et
limes, qui ita secabit agrum, decumanus vocabitur. du-
cantur deinde aliae duae liniae in decussis obliquae, ita 5
ut ab septentrionis dextra laevaque ad austri dextram ac
laevam descendant. omnes per eundem currant umbili- 332.1
cum, omnes inter se pares sint, omnium intervalla paria.
quae ratio semel in quoque agro ineunda erit vel, si sae-
pius libeat uti, e ligno facienda, regulis paribus in tym-
panum exiguum, sed circinatum adactis. ratione, qua doceo 5
occurrendum ingeniis quoque inperitorum es<se>, meridiem 333.1
excuti placet, quoniam semper idem est, sol autem cotidie
ex alio caeli momento quam pridie oritur, ne quis forte
ad exortum capiendam putet liniam.
  Ita caeli exacta parte quod fuerit lin<i>ae caput septen- 5
trioni proximum a parte exortiva, solstitialem habebit ex-
ortum, hoc est longissimi diei, ventumque aquilonem, bo-
rean Graecis dictum. in hunc ponito arbores vitesque. sed 334.1
hoc flante ne arato, frugem ne serito, semen ne iacito.
praestringit <a>nim<am> atque praegelat hic radicibus arbo-
rum, quas positurus adferes. praed<o>ctus esto: alia robu-
stis prosunt, alia infantibus.—(Nec sum oblitus in hac 335.1
parte ventum Graecis poni, quem ca<e>cian vocant. sed idem
Aristoteles, vir inmensae subtilitatis, qu<i> id ipsum fe-
cit, rationem convexitatis mundi reddit, qua contrarius
aquilo Africo flat).—nec tamen eum toto anno in prae- 5
dictis timeto agricola. mollitur sidere aestate media mu-
tatque nomen—etesias vocatur—; ergo cum frigidum
senties, caveto, ad qu<a>ecumque aquilo praedic<e>tur: tanto
perniciosior septentrio<ne> est. in hunc Asiae, Graeciae, 336.1
Hispaniae, maritimae Italiae, Campaniae, Apuliae arbusta
vineaeque spectent. qui mares concipi voles, in hunc
pascito, ut sic ineuntem ineat. ex adverso aquilonis ab
occasu brumali Africus flabit, quem Graeci liba vocant. 5
in hunc ad coitum cum se pecus circumegerit, feminas
conceptas esse scito.