Seritur sabulosis maxime unoque sulco, 19.7.1
nec magis festinat aliud. vere satum aestate vellitur, et
hanc quoque terrae iniuriam facit. ignoscat tamen aliquis
Aegypto serenti, ut Arabiae Indiaeque merces inportet.
itane et Galliae censentur hoc reditu? montesque mari 5
oppositos esse non est satis et a latere oceani obstare
ipsum, quod vocant inane? Cadurci, Caleti, Ruteni, Bitu- 8.1
riges ultimique hominum existimati Morini, immo vero
Galliae universae vela texunt, iam quidem et transrhenani
hostes, nec pulchriorem aliam vestem eorum feminae no-
vere. qua admonitione succurrit quod M. Varro tradit, 5
in Serranorum familia gentilicium esse feminas lintea veste
non uti. in Germania autem defossae atque sub terra id 9.1
opus agunt. similiter etiam in Italiae regione Aliana inter
Padum Ticinumque amnes, ubi a S<a>etabi tertia in Europa
lino palma; secundam enim in vicino Alianis capessunt
Retovina et in Aemilia via Faventina. candore Alianis 5
semper crudis Faventina praeferuntur; Retovinis tenuitas
summa densitasque, candor qu<i> Faventinis, sed lanugo
nulla, quod apud alios gratiam, apud alios offensionem
habet. nervositas filo aequalior paene quam araneis tin-
nitusque, cum dente libeat experiri. ideo duplex quam 10
ceteris pretium. Et ab his Hispania citerior habet 10.1
splendorem lini praecipu<u>m torrentis, in quo politur, na-
tura, qui adluit Tarraconem. et tenuitas mira ibi primum
carbasis repertis. non dudum ex eadem Hispania Zoeli-
cum venit in Italiam plagis utilissimum; civitas ea Gal- 5
l<ae>ciae et oceano propinqua. est sua gloria et Cumano
in Campania ad piscium et alitum capturas. eadem et 11.1
plagis materia—neque enim minores cunctis animalibus
insidias quam nobismet ipsis lino tendimus—, sed Cuma-
nae plagae concidunt apro saetas e<t> ve<l> ferri aciem vin-
cunt, vidimusque iam tantae tenuitatis, ut anulum hominis 5
cum epidromis transirent uno portante multitudinem, qu<a>
saltus cingerentur. nec id maxime mirum, singula earum
stamina centeno quinquageno filo constare, sicut paulo
ante Iulio Lupo, qui in praefectura Aegypti obiit. miren- 12.1
tur hoc ignorantes in Aegypti quondam regis, quem Ama-
sim vocant, thorace in Rhodiorum insula Lindi in templo
Minervae CCCLXV filis singula fila constare, quod se ex-
pertum nuperrime prodidit Mucianus ter cos. parvasque 5
iam reliquias eius superesse hac experientium iniuria.
Italia et P<a>elignis etiamnum linis honorem habet, sed 13.1
fullonum tantum in usu. nullum est candidius lanaeve
similius, sicut in culcitis praecipuam gloriam Cadurci ob-
tinent. Galliarum hoc et tomenta pariter inventum. Italiae
quidem mos etiam nunc durat in appellatione stramenti. 5
Aegyptio lino minimum firmitatis, plurimum lucri. 14.1
quattuor ibi genera: Taniticum, Pelusiacum, Buticum, Ten-
tyriticum regionum nominibus, in quibus nascuntur. supe-
rior pars Aegypti in Arabiam vergens gignit fruticem,
quem aliqui gossypion vocant, plures xylon et ideo lina 5
inde facta xylina. parvus est similemque barbatae nucis
fructum defert, cuius ex interiore bombyce lanugo netur.
nec ulla sunt cum candore molliora pexiorave. vestes inde
sacerdotibus Aegypti gratissimae. quartum genus et otho- 15.1
ninum appellant. fit e palustri velut harundine, dumtaxat
panicula eius. Asia e genista facit lina ad retia praecipue
in piscando durantia, frutice madefacto X diebus, Aethio-
pes Indique e malis, Arabes e curcurbitis in arboribus, 5
ut diximus, genitis.