Temptatum est tingui linum quoque, ut vestium 19.22.1
insaniam acciperet, in Alexandri Magni primum classibus
Indo amne navigantis, cum duces eius ac praefecti certa-
mine quodam variassent insignia navium, stupueruntque
litora flatu versicoloria pellente vel<a>. purpureo ad Actium 5
cum M. Antoni<o> Cleopatra venit eodemque fugit. hoc fuit
imperatoriae navis insigne.