Sparti quidem usus multa post saecula coeptus 19.26.1
est, nec ante Poenorum arma, quae primum Hispaniae
intulerunt. herba et haec, sponte nascens et quae non
queat seri, iuncusque proprie aridi soli, uni terrae dat<a>
vitio. namque id malum telluris est, nec aliud ibi seri 5
aut nasci potest. in Africa exiguum et inutile gignitur.
Carthaginiensis Hispaniae citerioris portio, nec haec tota,
sed quatenus parit, montes quoque sparto operit. hinc 27.1
strata rusticis eorum, hinc ignes facesque, hinc calceamina
et pastorum vestes. animalibus noxium praeterquam ca-
cuminum teneritate. ad reliquos usus laboriose evellitur
ocreatis cruribus manuque textis manicis convolut<a>, osseis 5
iligneisve conamentis, nunc iam in hiemem iuxta, facillime
tamen ab idibus Mais in Iunias. hoc maturitatis tempus.