Proxima hinc est bulborum natura, quos Cato 19.93.1
in primis serendos praecipit celebrans Megaricos. verum
nobilissima est scilla, quamquam medicamini nata exacuen-
doque aceto. nec ulli amplitudo maior, sicuti nec vis
asperior. duo genera medicae, mascul<a>e albis foliis, femi- 5
nae nigris. <s>et tertium genus est cibis gratum, Epimenidu
vocatur, angustius folio ac minus asperum. seminis pluri- 94.1
mum omnibus; celerius tamen proveniunt satae bulbis
circa latera natis et, ut crescant, folia, quae sunt his
ampla, deflexa circa obruuntur; ita sucum omnem in se
trahunt capita. sponte nascuntur copiosissim<a>e in Baliari- 5
bus Ebusoque insulis ac per Hispanias. unum de eis vo-
lumen condidit Pythagoras philosophus, colligens medicas
vires, quas proximo reddemus libro. reliqua genera 95.1
bulborum differunt colore, magnitudine, suavitate, quippe
cum quidam crudi mandantur, ut in Cherroneso Taurica.
post hos in Africa nati maxime laudantur, mox Apuli.
genera Graeci haec fecere: bolbinen, setanion, op<i>tiona, cyi<c>a, 5
aegilopa, sis<y>r<in>chion. in hoc mirum imas eius radices
crescere hieme, verno autem, cum apparuerit viola, minui
ac contrahi, tunc deinde bulbum pinguescere. est inter 96.1
genera et quod in Aegypto aron vocant, scillae proximum
amplitudine, foliis lapathi, caule recto duum cubitorum,
baculi crassitudine, radice mollioris naturae, quae estur
et cruda. effodiuntur bulbi ante ver aut deteriores illico 97.1
fiunt. signum maturitatis est folia inarescentia ab imo,
vetustioresque improbant, item longos ac parvos; contra
rubicundis rotundioribusque laus et grandissimis. amari-
tudo plerisque in vertice est, media eorum dulcia. bulbos 5
non nasci nisi e semine priores tradiderunt, sed in Prae-
nestinis campis sponte nascuntur ac sine modo etiam in
Remorum arvis.