Alium ad multa ruris praecipue medicamenta 19.111.1
prodesse creditur. tenuissimis et quae spernantur uni-
versum velatur membranis, mox pluribus coagmentatur
nucleis, et his separatim vestitis, asperi saporis; quo plures
nuclei fuere, hoc est asperius. taedium huic quoque halitu, 5
ut cepis, nullum tamen coctis. generum differentia in 112.1
tempore—praecox maturescit LX diebus—, t<u>m in
magnitudine. ulpicum quoque in hoc genere Graeci appel-
lavere alium Cyprium, alii ἀντισκόροδον, praecipue Africae
celebratum inter pulmentaria ruris, grandius alio. tritum 5
in oleo et aceto mirum quantum increscit spuma. quidam
ulpicum et alium in plano seri vetant, castellatimque gru-
mulis inponi distantibus inter se pedes ternos. inter
grana digiti <IIII> interesse debent, simul atque tria folia
eruperunt, sariri. grandescunt, quo saepius sariuntur. 10
maturescentium caules depressi in terram obruuntur; ita 113.1
cavetur, ne in frondem luxurient. in frigidis utilius vere
seri quam autumno. cetero ut odore careant, omnia haec
iubentur seri, cum luna sub terra sit, colligi, cum in
coitu. sine his Menander e Graecis auctor est alium 5
edentibus, si radicem betae in pruna tostam superederint,
odorem extingui. sunt qui et alium et ulpicum inter 114.1
Compitalia ac Saturnalia seri aptissime putent. alium et
semine provenit, sed tarde. primo enim anno porri cras-
situdinem capite efficit, sequenti dividitur, tertio con-
summatur, pulchriusque tale existimant quidam. in semen 5
exire non debet, sed intorqueri caulis satus gratia, ut
caput validius fiat. quod si diutius alium cepamque in- 115.1
veterare libeat, aqua salsa tepida capita unguenda sunt;
ita diuturniora fient melioraque usui et in satu sterilia.
alii contenti sunt primo super prunas suspendisse abunde-
que ita profici arbitrantur, ne germinent, quod facere 5
alium cepamque extra terram quoque certum est et cauli-
culo acto evanescere. aliqui et alium palea servari optime
putant. alium est et in arvis sponte nascens—alum 116.1
vocant—, quod adversus improbitatem alitum depascen-
tium semina coctum, ne renasci possit, abicitur, statimque
quae devoravere aves stupentes manu capiuntur et, si
paulum commorere, sopitae. est et silvestre, quod ursinum 5
vocant, odore s<i>mili, capite praetenui, foliis grandibus.