Poterant videri dicta omnia, quae in pretio sunt, 19.152.1
ni restaret res maximi quaestus non sine pudore dicenda.
certum est quippe carduos apud Carthaginem Magnam Cor-
dubamque praecipue sestertium sena milia e parvis red-
dere <ar>eis, quoniam portenta quoque terrarum in ganeam 5
vertimus serimusque etiam ea, quae refugiunt cunctae qua-
dripedes. carduos ergo duobus modis, autumno planta et 153.1
semine ante nonas Martias, plantaeque ex eo disponuntur
ante id. Novemb. aut in locis frigidis circa favonium. ster-
corantur etiam, si dis placet, laetiusque proveniunt. con-
diuntur quoque aceto melle diluto addita laseris radice et 5
cumin<o>, ne quis dies sine carduo sit.