Ruta quoque seritur favonio et ab aequinoctio 19.156.1
autumni. odit hiemem et umorem ac fimum, apricis gaudet
ac siccis terraque quam maxime lateraria, cinere vult nu-
triri. hic et semini miscetur, ut careat urucis. auctoritas
ei peculiaris apud antiquos fuit. invenio mulsum rutatum 5
populo datum a Cornelio Cethego, in consulatu collega
Quinti Flaminini, comitiis peractis. amicitia ei cum fico
tant<a>, <ut> nusquam laetior proveni<a>t quam sub hac arbore.
seritur et surculo, melius in perforatam fabam indito, 157.1
quae suco nutrit conprehendendo surculum. seri<t> et se
ipsa, namque incurvato cacumine alicuius rami cum attigit
terram, statim radicatur. eadem et ocimo natura, nisi
quod difficilius arescit se<men>. r<u>ta runcatur non sine diffi- 5
cultate, prurit<i>v<i>s ulceribus, ni munitis manibus id fiat
oleove defensis. condiuntur autem et eius folia servan-
turque fasciculis.