Eodem tempore seritur menta planta vel, si non- 19.159.1
dum germinet, spongea. <non> minus haec umido gaudet.
aestate viret, hieme flavescit. genus eius silvestre men-
tastrum; ex hoc propagatur ut vitis vel si inversi rami
serantur. mentae nomen suavitas odoris apud Graecos mu- 5
tavit, cum alioqui mintha vocaretur, unde veteres nostri
nomen declinaverunt; nunc autem coepit dici ἡδύοσμον.
gra<ta> tomento mensas odore percurrit in rusticis dapibus. 160.1
semel sata diutina aetate durat. congruit puleio, cuius
natura in carnariis reflorescens saepius dicta est.
haec quoque servantur simili genere, mentam dico
puleiumque et nepetam. condimentorum tamen omni<um>, 5
quae fastidiis * * * , cuminum amicissimum. nascitur in 161.1
summa tellure vix haerens et in sublime tendens in putri-
bus et calidis maxime locis, medio serendum vere. alte-
rum eius genus silvestre, quod rusticum vocant, alii The-
baicum, si tritum ex aqua potetur, in dolore stomachi 5
<prodest>. in Carpetania nostri orbis maxime laudatur, alio-
qui Aethiopico Africoque palma est; quidam <in> hoc Aegyp-
tium praeferunt.