Quin partibus quoque signorum quorundam
|
2.108.1
|
sua vis inest, ut autumnali aequinoctio brumaeque, cum
|
|
tempestatibus confici sidus intellegimus, nec imbribus
|
|
tantum tempestatibusque, sed multis et corporum et ruris
|
|
experimentis. adflantur alii sidere, alii commoventur statis
|
5
|
temporibus alvo, nervis, capite, mente. olea et populus
|
|
alba et salices solstitio folia circumagunt. floret ipso
|
|
brumali die suspensi in tectis arentis herba pulei. rum-
|
109.1
|
puntur intentae spiritu membranae. miretur hoc qui non
|
|
observet cotidiano experimento, herbam unam, quae vocatur
|
|
heliotropium, abeuntem solem intueri semper omnibusque
|
|
horis cum eo verti, vel nubilo obumbrante. iam quidem
|
5
|
lunari potestate ostrearum conchyliorumque et concharum
|
|
omnium corpora augeri ac rursus minui, quin et soricum
|
|
fibras respondere numero lunae exquisivere diligentiores,
|
|
minimumque animal, formicam, sentire vires sideris inter-
|
|
lunio semper cessantem. quo turpior homini inscitia est
|
110.1
|
fatenti praecipue iumentorum quorundam in oculis morbos
|
|
cum luna increscere ac minui. patrocinatur vastitas rei,
|
|
inmensa discreta altitudine in duo atque septuaginta signa,
|
|
hoc est rerum aut animantium effigies, in quas digessere
|
5
|
caelum periti. in <i>is quidem MDC adnotavere stellas, in-
|
|
signes scilicet effectu visuve, exempli gratia in cauda tauri
|
|
septem quas appellavere vergilias, in fronte suculas, booten,
|
|
quae sequitur septem triones.
|
|