Ceteri bulbi ex aceto et sulpure ulceribus in 20.102.1
facie medentur, per se vero triti nervorum contraction<i>
et ex vino porrigini, cum melle canum morsibus; Erasi-
strato placet cum pice. idem sanguinem sistere eos tra-
dit inlitos cum melle. alii, si e naribus fluat, coriandrum 5
et farinam adiciunt. Theodorus et lichenas ex aceto 103.1
bulbis curat, erumpentia in capite cum vino austero aut
ovo. et bulbos epiphoris idem inlinit et sicc<a>e lippitu-
dini media eorum. vitia, quae sunt in facie, rubentes
maxime in sole inliti cum melle et nitro emendant, len- 5
tiginem cum vino aut cum <a>c<e>to. vulneribus quoque mire
prosunt per se aut, ut Damion, ex mulso, si quinto die
solvantur. iisdem et auriculas fractas curat et testium 104.1
pituitas; in articulorum doloribus misce<t e>t farinam. in
vino cocti inliti ventri duritiam praecordiorum emolliunt.
dysintericis in vino e<x> aqua caelesti temperato dantur,
ad convulsa intus cum silphio pilulis fabae magnitudine. 5
ad sudorem tusi inlinuntur. nervis utiles, ideo et para-
lyticis dantur. <l>ux<a>ta in pedibus, qui sunt rufi ex iis, ci- 105.1
tissime sanant cum melle et sale. venerem maxime Mega-
rici stimulant, hortensii partum cum sapa aut passo sumpti,
silvestres interaneorum plagas et vitia cum silphio pilulis
devoratis sedant. <ill>orum semen contra phalangia bibitur 5
in vino. ipsi ex aceto inlinuntur contra serpentium ictus. 106.1
semen antiqui bibendum insanientibus dabant. flos bulbo-
rum tritus crurum maculas varietatesque igni factas emen-
dat. Diocles hebetari oculos ab his putat. elixos assis
minus utiles esse adicit et difficile concoqui ex vi unius- 5
cuiusque naturae.