Silvestrem asparagum aliqui Libycum vocant, Attici 20.110.1
orminum. huius ad supra dicta omnia efficacior vis, et
candidiori maior. morbum regium extenuant. veneris causa
aquam eorum decoctam bibi iubent ad heminam. idem et
semen valet cum aneto ternis utriusque obolis. datur et 5
ad serpentium ictus sucus decoctus; radix miscetur radici
marathri inter efficacissima auxilia. si sanguis per uri- 111.1
nam reddatur, semen et asparagi et apii et cumini ternis
obolis in vini <cyath>is duobus Chrysippus dari iubet.
set i<d> hydropicis contrarium esse, quamvis urinam moveat,
docet, item veneri, vesicae quoque nisi decoctum; quae 5
aqua si canibus detur, occidi eos. in vino decoctae radi-
cis sucum, si ore contineatur, dentibus mederi.