E contrario nasturtium venerem inhibet, ani- 20.127.1
mum exacuit, ut diximus. duo eius genera. alvum pur-
gat, detrahit bilem potum 𐆖 pondere in aquae VII, stru-
mis cum lomento inlitum opertumque brassica praeclare
medetur. alterum est nigrius, quod capitis vitia purgat 5
[visum compurgat], commotas mentes sedat ex aceto sump-
tum, lienem ex vino potum vel cum fico sumptum, tus-
sim, ex melle si cotidie ieiuni sumant. semen ex vino 128.1
omnia intestinorum animalia pellit, efficacius addito men-
tastro. prodest et contra suspiria et tussim cum origano
et vino dulci, pectoris doloribus decoctum in lacte caprino.
panos discutit cum pice extrahitque corpori aculeos et 5
maculas inlitum ex aceto; contra carcinomata adicitur ovo-
rum album. et lienibus inlinitur ex aceto, infantibus vero 129.1
e melle utilissime. Sextius adicit ustum serpentes fugare,
scorpionibus resistere, capitis dolore<s> contrit<o>, alopecias
emendari addito sinapi, gravitatem aurium trito inposito
auribus cum fico, dentium dolores infuso in aures suco, 5
porriginem et ulcera capitis cum adipe anserino. furun-
culos concoquit cum fermento. carbunculos ad suppura- 130.1
tionem perducit et rumpit, phagedaenas ulcerum expurgat
cum melle. coxendicibus et lumbis cum polenta ex aceto
inlinitur, item licheni, unguibus scabris, quippe natura eius
caustica est. optimum autem Babylonium; silvestr<i> ad 5
omnia ea effectus maior.