Veteres quattuor omnino servavere per 2.119.1
totidem mundi partes—ideo nec Homerus plures nominat
—hebeti, ut mox iudicatum est, ratione; secuta aetas
octo addidit nimis subtili atque concisa. proximis inter
utramque media placuit, ad brevem ex numerosa additis 5
quattuor. sunt ergo bini in quattuor caeli partibus, ab
oriente aequinoctiali subsolanus, ab oriente brumali vul-
turnus. illum apelioten, hunc Graeci eurum appellant.
a meridie auster et ab occasu brumali Africus; notum et
Liba nominant. ab occasu aequinoctiali favonius, ab 10
occasu solstitiali corus; zephyrum et argesten vocant. a
septentrionibus septentrio, interque eum et exortum
solstitialem aquilo, apar<c>tias et boreas dicti. numerosior 120.1
ratio quattuor his interiecerat, thra<s>cian media regione
inter septentrionem et occasum solstitialem, itemque cae-
cian media inter aquilonem et exortum aequinoctialem
ab ortu solstitiali, Phoenica media regione inter ortum 5
brumalem et meridiem, item inter Liba et notum conpo-
situm ex utroque medium inter meridiem et hibernum
occidentem Libonotum. nec finis. alii quippe mesen
nomine etiamnum addidere inter borean et caecian, et
inter eurum notumque euronotum. sunt e<t>i<a>m quidam 10
peculiares quibusque gentibus venti, non ultra certum
procedentes tractum, ut Atheniensibus sciron, paulo ab
argeste deflexus, reliquae Graeciae ignotus. aliubi <f>latus
idem Olympias vocatur. consuetudo omnibus his nominibus 121.1
argesten intellegit. caecian aliqui vocant Hellespontian,
et eosdem alii aliter. item in Narbonensi provincia cla-
rissimus ventorum est circius nec ullo <om>ni<um> violentia
inferior, Ostiam plerumque <s>ecto Ligustico mari perferens. 5
idem non modo in reliquis partibus caeli ignotus est, sed
ne Viennam quidem eiusdem provinciae urbem attingens:
paucis ante milibus iugi modici occursu tantus ille
ventorum coercitus! et austros in Aegyptum penetrare negat
Fabianus. quo fit manifesta lex naturae, ventis etiam 10
et tempore et fine dicto.