Laudatissimum est Creticum, proximum Aegyptium. 20.187.1
hoc ligustici vicem praestat in condimentis. dolores capi-
tis levat suffitum naribus. epiphoris oculorum Euenor
radicem eius tusam inponit, Iollas ipsum cum croco pari
modo et vino, et per se cum polenta ad magnas fluctio- 5
nes extrahendisque si qua in oculos inciderint. narium
quoque carcinodes consumit inlitum ex aqua. sedat an- 188.1
ginas cum hysopo ac melle ex aceto gargarizatum, auri-
bus infunditur cum rosaceo, thoracis pituitas purgat tostum
cum melle sumptum. melius cum acetabulo an<e>si nuces
amaras L purgatas terere in melle ad tussim; facillime 5
vero anesi drachmae tres, papaveris duae miscentur melle
ad fabae magnitudinem et ternae diebus sumuntur. prae- 189.1
cipuum autem est ad ructus; ideo stomachi inflationibus
et intestinorum torminibus et coeliacis medetur. singultus
et olfactum potumque decoctum inhibet. foliis decoctis
digerit cruditates. sucus decocti cum apio olfactus ster- 5
numenta inhibet. potum somnos conci<li>at, calculos pellit,
vomitiones cohibet et praecordiorum tumores, et pectorum
vitiis, nervis quoque, quibus succinctum est corpus, utilis-
simum. prodest et capitis doloribus instillari sucum cum 190.1
oleo decocti. non aliud utilius ventri et intestinis putant;
ideo dysintericis et in tenesmo datur tostum. aliqui ad-
dunt et opium, pilulis in die ternis lupini magnitudine in
vini cyatho dilutis. Dieuches et ad lumborum dolores 191.1
suco usus est, semen hydropicis et coeliacis dedit tritum
cum menta, Euenor radicem et ad renes. Dalion her-
barius parturientibus ex eo cataplasma inposuit cum apio,
item vulvarum dolori deditque bibendum cum aneto par- 5
turientibus. phreneticis quoque inlinunt vel recens cum
polenta; sic et infantibus comitiale vitium aut contractio-
nes sentientibus. Pythagoras quidem negat corripi vitio 192.1
comitiali in manu habentes, ideo quam plurimum domi
serendum; parere quoque facilius olfactantes, et statim a
partu dandum potui polenta aspersa. Sosimenes contra
omnes duritias ex aceto usus est eo et contra lassitudines 5
in oleo decoquens addito nitro. semine eius poto lassitu-
dinis auxilium viatoribus spopondit. Heraclides ad in- 193.1
flationes stomachi semen tribus digitis cum castorei obolis
duobus ex mulso dedit, similiter ad ventris aut intestino-
rum inflationes et orthopnoicis quod ternis digitis pren-
der<e>t seminis, tantundem hyoscyami cum lacte asinino. 5
multi vomituris acetabula eius et folia lauri decem trita
in aqua bibenda inter cenam suadent. strangulatus vul- 194.1
vae, si manducetur et linatur calidum vel si bibatur cum
castoreo in aceto et melle, sedat; vertigines a partu cum
semine cucumeris et lini pari mensura ternum digitorum,
vini albi tribus cyathis discutit. Tlepolemus ad quarta- 5
nas ternis digitis seminis anesi et feniculi usus est in
aceto et mellis cyatho uno. lenit articulari<o>s morbos 195.1
cum amaris nucibus inlitum. sunt qui et aspidum vene-
nis adversari naturam eius putent. urinam ciet, sitim
cohibet, venerem stimulat, cum vino sudorem leniter prae-
stat, vestes quoque a tineis defendit. efficacius semper 5
recens et quo nigrius, stomacho tamen inutile est prae-
terquam inflato.