Ver ergo aperit navigantibus maria, cuius in
|
2.122.1
|
principio favonii hibernum molliunt caelum sole aquarii XXV
|
|
obtinente partem. is dies sextus Februarias ante idus.
|
|
conpetit ferme et hoc omnibus, quos deinde ponam, per
|
|
singulas intercalationes uno die anticipantibus rursusque
|
5
|
lustro sequenti ordinem servantibus. favonium quidam
|
|
a. d. VIII kalendas Marti<as> chelidonian vocant ab hirundinis
|
|
visu, nonnulli vero ornithian, uno et LXX die post bru-
|
|
mam ab adventu avium flantem per dies VIIII. favonio
|
|
contrarius est quem subsolanum appellavimus. dat aestatem
|
123.1
|
exortus vergiliarum in totidem partibus tauri VI diebus
|
|
ante Maias idus, quod tempus austrinum est, huic vento
|
|
septentrione contrario. ardentissimo autem aestatis tem-
|
|
pore exoritur caniculae sidus sole primam partem leonis
|
5
|
ingrediente, qui dies XV ante Augustas kalendas est.
|
|
huius exortum diebus VIII ferme aquilones antecedunt,
|
|
quos prodromos appellant. post biduum autem exortus
|
124.1
|
iidem aquilones constantius perflant diebus XL. quos
|
|
etesias appellant. mollire eos creditur solis vapor geminatus
|
|
ardore sideris, nec ulli ventorum magis stati sunt. post
|
|
eos rursus austri frequentes usque ad sidus arcturi, quod
|
5
|
exoritur XI diebus ante aequinoctium autumni. cum hoc
|
|
corus incipit. corus autumnat; huic est contrarius vul-
|
|
turnus. post id aequinoctium diebus fere IIII et XL
|
125.1
|
vergiliarum occasus hiemem inchoat, quod tempus in III
|
|
idus Novembres incidere consuevit; hoc est aquilonis
|
|
hiberni multumque aestivo illi dissimilis, cuius ex adverso
|
|
est Africus. ante brumam autem VII diebus totidemque
|
5
|
post eam sternitur mare alcyonum feturae, unde nomen
|
|
<i>i dies traxere. reliquum tempus hiemat. nec tamen
|
|
saevitia tempestatum concludit mare. piratae primum
|
|
coegere mortis periculo in mortem ruere et hiberna
|
|
experiri maria; nunc idem avaritia cogit.
|
10
|