Ventorum frigidissimi sunt quos a septentrione 2.126.1
diximus spirare et vicinus <i>is corus. hi et reliquos
conpescunt et nubes abigunt. umidi Africus et praecipue
auster Italiae. narrant et in Ponto caecian in se trahere
nubes. sicci corus et vulturnus, praeterquam desinentes. 5
nivales aquilo et septentrio. grandines septentrio inportat
et corus. aestuosus auster, tepidi vulturnus et favonius.
iidem subsolano sicciores, et in totum omnes a septentrione
et occidente sicciores quam a meridie et oriente. saluber- 127.1
rimus autem omnium aquilo, noxius auster et magis siccus,
fortassis quia umidus frigidior est. minus esurire eo
spirante creduntur animantes. etesiae noctu desinunt fere
et a tertia diei oriuntur. in Hispania et Asia ab oriente 5
flatus est eorum, in Ponto ab aquilone, reliquis in parti-
bus a meridie. spirant autem et a bruma, cum vocantur
ornithiae, sed leniores et paucis diebus. permutant et
duo naturam cum situ: auster Africae serenus, aquilo
nubilus. omnes venti vicibus suis spirant, maiore ex 128.1
parte aut<em> ut contrarius desinenti incipiat. cum proximi
cadentibus surgunt, a laevo latere in dextrum ut sol
ambiunt. de ratione eorum menstrua quarta maxime
luna decernit. isdem autem ventis in contrarium navi- 5
gatur prolatis pedibus, ut noctu plerumque adversa vela
concurrant. austro maiores fluctus eduntur quam aquilone,
quoniam ille inferus ex imo mari spirat, hic summo.
ideoque post austros noxii praecipue terrae motus. noctu 129.1
auster, interdiu aquilo vehementior, et ab ortu flantes
diuturniores sunt ab occasu flantibus. septentriones inpari
fere desinunt numero, quae observatio et in aliis multis
rerum naturae partibus valet; mares itaque existimantur 5
inpares numeri. sol et auget et conprimit flatus: auget
exoriens, occidens, conprimit meridianus aestivis temporibus.
itaque medio diei aut noctis plerumque sopiuntur, quia
aut nimio frigore aut aestu solvuntur. et imbribus venti
sopiuntur. exspectantur autem maxime unde nubes discussae 10
adaperuere caelum. omnium quidem—si libeat observare 130.1
minimos ambitus—redire easdem vices quadriennio
exacto Eudoxus putat, non ventorum modo, verum et
reliquarum tempestatum magna ex parte. et est principium
lustri eius semper intercalario anno caniculae ortu. de 5
generalibus ventis haec.