Omnium autem odoramentorum atque adeo her- 21.35.1
barum differentia est in colore et odore et suco. odorato
sapor raro ulli non amarus, e contrario dulcia raro odo-
rata; itaque et vina mustis odoratiora et silvestria magis
omnia sativis. quorundam odor suavior e longinquo, pro- 5
pius admotus hebetatur, ut violae. rosa recens a longin- 36.1
quo olet, sicca propius. omnis autem verno tempore acrior
et matutinis; quidquid ad meridianas horas dies vergit,
hebetatur. novella quoque vetustis minus odorata; acerri-
mus tamen odor omnium aetate media. rosa et crocum 5
odoratiora, cum serenis diebus leguntur, et omnia in cali-
dis quam in frigidis; in Aegypto tamen minime odorati
flores, quia nebulosus et roscidus aer est a multo flumine.
quorundam suavitati gravitas inest. quaedam, dum virent, 37.1
non olent propter umorem nimium, ut bucer<a>s, quod est
fenum Graecum. aquat<i>s odor non omni<no> sine suco est,
ut violae, rosae, croco; quae vero ex aquatis carent suco,
eorum omnium odor gravis, ut in lilio utriusque generis. 5
habrotonum et amaracum acres habent odores. quorun-
dam flos tantum iucundus, reliquae partes ignavae, ut
violae ac rosae. hortensium odoratissima quae sicca, ut 38.1
ruta, menta, apium, et quae in siccis nascantur. quaedam
vetustate odoratiora, ut cotonea, eademque decerpta quam
in suis radicibus. quaedam non nisi defracta aut ex ad-
tritu olent, alia non nisi detracto cortice, quaedam vero 5
non nisi usta, sicut tura murraeque. flores triti omnes
amariores quam intacti. aliqua arida diutius odorem con- 39.1
tinent, ut melilotos. quaedam locum ipsum odoratiorem
faciunt, ut iris, quin et arborem totam, cuiuscumque ra-
dices adtingat. hesperis noctu magis olet, inde nomine
invento. animalium nullum odoratum, nisi si de pantheris 5
quod dictum est credimus.