Saliunca folio quidem subbrevi et quod necti 21.43.1
non possit, radici numerosae cohaeret, herba verius quam
flos, densa veluti manu pressa breviterque caespes sui
generis. Pannonia hanc gignit et Norici Alpiumque aprica,
urbium Epor<e>dia, tantae suavitatis, ut metallum esse coepe- 5
rit. vestibus interponi eam gratissimum, sicut apud 44.1
Graecos polium herbam, inclutam Musaei et Hesiodi
laudibus ad omnia utilem praedicantium superque cetera
ad famam etiam ac dignitates, prorsusque miram, si modo,
ut tradunt, folia eius mane candida, meridie purpurea, 5
sole occidente caerulea aspiciuntur. duo genera eius: cam-
pestre maius; silvestre, quod minus est, quidam teuthrion
vocant. folia canis hominis similia, a radice protinus, num-
quam palmo altiora.