Folio coronat et trifolium. tria eius genera: min<y>- 21.54.1
ant<h>es vocant Graeci, alii <a>sphaltion, maiore folio, quo
utuntur coronarii; alterum acuto oxytriphyllon; tertium ex
omnibus minutissimum. inter haec nervosi cauliculi qui-
busdam, ut maratho, hippomaratho, myophono; utuntur et 55.1
ferulis, corymbis hederae et flore purpureo et in alio ge-
nere earum silvestribus rosis simili. sed in his quoque
colos tantum delectat, odor autem abest. et cneori duo
genera, nigri atque candidi; hoc et odoratum, ramosa ambo. 5
florent post aequinoctium autumnum. totidem et ori-
gani in coronamentis species, alterius enim nullum semen;
id, cui odor est, Creticum vocatur.