Totidem et thymi, candidum ac nigricans. floret 21.56.1
autem circa solstitia; <t>um et apes decerpunt, ut augurium
mellis s<i>t; proventum enim sperant apiarii large florescente
eo. laeditur imbribus amittitque florem. semen thymi non
potest deprehendi, cum origani, perquam minutum, non 5
tamen fallat. sed quid interest occultasse id naturam?
in flore ipso intellegitur satoque eo nascitur. quid non 57.1
temptavere homines? mellis Attici in toto orbe summa
laus existimatur; ergo translatum est ex Attica thymum
et vix flore, uti docemur, satum. sed alia ratio naturae
obstitit, non durante Attico thymo nisi in adflatu maris. 5
erat quidem haec opinio antiqua in omni thymo, ideoque
non nasci in Arcadia, cu<m> oleam non putarent gigni nisi
intra CCC stadia a mari. thymo quidem nunc etiam lapi-
deos campos in provincia Narbonensi refertos scimus, hoc
paene solo reditu, e longinquis regionibus pecudum mili- 10
bus convenientibus, ut thymo vescantur.