Vita longissima violae albae trimatu. ab eo tem- 21.69.1
pore degenerat. rosa et quinquennium perfert non recisa
nec adu<s>ta. illo enim modo iuvenescit. diximus et terram
referre plurimum. nam in Aegypto sine odore haec omnia,
tantumque myrtis odor praecipuus; ali<o>qui etiam binis 5
mensibus antecedit germinatio omnium. rosaria a favonio
fossa oportet esse iterumque solstitio, et id agendum, ut
intra id tempus purgata ac pura sint.