Cera fit expressis favis, sed ante purificatis aqua 21.83.1
ac triduo in te<n>ebris siccatis, quarto die liquatis igni in
novo fictili, aqua favos tegente, tunc sporta colatis. rursus
in eadem olla coquitur cera cum eadem aqua excipitur-
que alia frigida, vasis melle circumlitis. optima quae 5
Punica vocatur, proxima quam maxime fulva odorisque
mellei, pura, natione autem Pontica, quod constare equi-
dem miror inter venenata mella, dein Cretica, plurimum
enim ex propoli habet, de qua diximus in natura apium.
post has Corsica, quoniam ex buxo fit, habere quan<d>am 10
vim medicaminis putatur. Punica fit hoc modo: ventilatur 84.1
sub diu saepius cera fulva, dein fervet in aqua marina
ex alto petita addito nitro. inde lingulis hauriunt florem,
id est candidissima quaeque, transfunduntque in vas, quod
exiguum frigidae habeat, et rursus marina decocunt sepa- 5
ratim, dein vas ipsum a<u>t <a>quam refrigerant. et cum hoc
ter fecere, iuncea crate sub diu siccant sole lunaque.
haec enim candorem facit, sol siccat, et, ne liquefaciat,
protegunt tenui linteo. candidissima vero fit post insola-
tionem etiamnum recocta. Punica medicinis utilissima. 10
nigrescit cera addito chartarum cinere, sicut anchusa ad- 85.1
mixta rubet, variosque in colores pigmentis trahitur ad
reddendas similitudines et innumeros mortalium usus
parietumque etiam et armorum tutelam. cetera de melle
apibusque in natura earum dicta sunt. 5
  Et hortorum quidem omnis fere peracta ratio est;
secuntur herbae sponte nascentes, quibus plerae- 86.1
que gentium utuntur in cibis maximeque Aegyptus, frugum
quidem fertilissima, sed ut prope sola iis carere possit.
tanta est ciborum ex herbis abundantia. in Italia paucis-
simas novimus, fraga, tamnum, ruscum, batim marinam, 5
batim hortensiam, quas aliqui asparagum Gallicum vocant,
praeter has pastinacam pratensem, lupum salictarium, eaque
verius oblectamenta quam cibos.