Celebrant Graeci Anaxagoran Clazomenium
|
2.149.1
|
Olympiadis LXXVIII secundo anno praedixisse caelestium
|
|
litterarum scientia, quibus diebus saxum casurum esset e
|
|
sole, idque factum interdiu in Thraciae parte ad Aegos
|
|
flumen, qui lapis etiam nunc ostenditur magnitudine vehis,
|
5
|
colore adusto, comete quoque illis noctibus flagrante. quod
|
|
si quis praedictum credat, simul fateatur necesse est,
|
|
maioris miraculi divinitatem Anaxagorae fuisse solvique
|
|
rerum naturae intellectum et confundi omnia, si aut ipse
|
|
sol lapis esse aut umquam lapidem in eo fuisse credatur.
|
10
|
decidere tamen crebro non erit dubium. in Abydi gymnasio
|
150.1
|
ex ea causa colitur hodieque modicus quidem, sed quem
|
|
in media terrarum casurum idem Anaxagoras praedixisse
|
|
narretur. colitur et Cassandriae, quae Potidaea <quondam>
|
|
vocitata est, ob id deducta. ego ipse vidi in Vocontiorum
|
5
|
agro paulo ante delatum.
|
|
Arcus vocamus extra miraculum frequentes
|
|
et extra ostentum. nam ne pluvios quidem aut serenos
|
|
dies cum fide portendunt. manifestum est radium solis
|
|
inmissum cavae nubi repulsa acie in solem refringi,
|
10
|
colorumque varietatem mixtura nubium, ignium, aëris
|
|
fieri. certe nisi sole adverso non fiunt nec umquam nisi
|
|
dimidia circuli forma nec noctu, quamvis Aristoteles
|
|
prodat aliquando visum, quod tamen fatetur idem non
|
|
nisi XXX luna posse fieri. fiunt autem hieme maxime
|
151.1
|
ab aequinoctio autumnali die decrescente. quo rursus
|
|
crescente ab aequinoctio verno non exsistunt, nec circa
|
|
solstitium longissimis diebus, bruma vero [id est brevissimis]
|
|
frequenter, iidem sublimes humili sole humilesque sublimi,
|
5
|
et minores oriente aut occidente, sed in latitudinem dimissi,
|
|
meridie exiles, verum ambitus maioris. aestate autem
|
|
per meridiem non cernuntur, post autumni aequinoctium
|
|
quacumque hora, nec umquam plures simul quam duo.
|
|