Rusci radix decocta bibitur alternis diebus in 21.173.1
calculorum valitudine et tortuosiore urina vel cruenta.
radicem pridie erui oportet, postero mane decoqui, ex eo
sextario vini cyathis duobus misceri. sunt qui et crudam
radicem tritam ex aqua bibant, et in totum ad virilia cau- 5
liculis eius ex aceto tritis nihil utilius putant.