LIBER XXII
  Implesse poterant miraculum sui natura atque tel- 22.1.1
lus reputantium vel prioris tantum voluminis dotes totque
genera herbarum utilitatibus hominum aut voluptatibus
genita. sed quanto plura restant quantoque mirabiliora
inventu! illa enim maiore in parte cibi aut odoris deco- 5
risve commendatio ad numerosa experimenta duxit; reli-
quarum potentia adprobat, nihil ab rerum natura sine
aliqua occultiore causa gigni.