Nullae ergo herbae fuere certae in hoc honore, 22.14.1
sed quaecumque fuerant in periculi sede, quamvis igno-
biles ignotaeque, honorem nobilem faciebant, quod latere
apud nos minus quidem miror cernens neglegi ea quo-
que, quae ad valitudinem conservandam cruciatusque cor- 5
poris propulsandos et mortem arcendam pertinent. sed
quis non mores iure castiget? addidere vivendi pretia
deliciae luxusque; numquam fuit vitae cupido maior nec
minor cura. aliorum hanc operae esse credimus ac ne 15.1
mandato quidem nostro alios id agere, medicisque provi-
sum esse pro <m>o<r>bis. ipsi fruimur voluptatibus et, quo
nihil equidem probrosius duco, vivimus aliena fiducia.
immo vero pleri<s>que ultro etiam inrisui <su>mus ista com- 5
mentantes atque frivoli operis arguimur, magno quamquam
inmensi laboris solatio, sperni cum rerum natura, quam
certe non defuisse nobis docebimus et invisis quoque her-
bis inseruisse remedia, quippe cum medicinas dederit etiam
aculeatis. haec enim proxime restant ex iis, quas priore 16.1
libro nominavimus, in quibus ipsis providentiam naturae
satis mirari amplectique non est. dederat quas diximus
molles cibisque gratas, pinxerat remedia in floribus visu-
que ipso animos invitaverat etiam deliciis auxilia permi- 5
scens: <e>n, excogitavit aliquas aspectu hispidas, tactu tru- 17.1
ces, ut tantum non vocem ipsius fingentis illas rationemque
reddentis exaudire videamur, ne s<cilicet> depascat avida
quadripes, ne procaces manus rapiant, ne neglecta vesti-
gia obterant, ne insidens ales infringat, iis muniendo acu- 5
leis telisque armando, remediis ut tuta ac salva sint. ita
hoc quoque, quod in iis odimus, hominum causa excogi-
tatum est.